{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.103-117","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.103-117","ref":"1.103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.103.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo uitio, id est fomite quodam uel quasi radice peccati, cum clamet qui super pectus domini discumbebat: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? neque hoc apud te agendum est diutius, sed propter alios qui haec forte legerint dico. nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iouinianum etiam hoc de scripturis sanctis diligenter probasti. ubi etiam ex hac ipsa epistula, cuius uerba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est: in multis enim offendimus omnes. non enim ait: offenditis, sed ait: offendimus, cum Christi loqueretur apostolus; et cum hoc loco dicat: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, sed omnes dixit offendere. absit autem ut quisquam fidelis existimet tot milia seruorum Christi, qui ueraciter dicunt se habere peccatum, ne se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit, nullam habere uirtutem, cum uirtus magna sit sapientia; dixit autem homini: ecce pietas est sapientia. absit autem ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines dei non habere pietatem, quam Graeci uel εύσέβειαv uel expressius et planius ϑεοσέβειαv uocant. quid autem est pietas nisi dei cultus? et unde ille colitur nisi caritate? caritas enim de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et uera uirtus est, quia ipsa est et finis praecepti. merito dicta est fortis sicut mors, siue quia nemo eam uincit sicut mortem siue quia in hac uita usque ad mortem est mensura caritatis; sicut dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.87-102","label":"1.87 to 1.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.87"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.118-132","label":"1.118 to 1.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.118"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}