{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.133-146","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.133-146","ref":"1.133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.133.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":277,"text":"non itaque sicut de aquis in aerem surgens ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens paulatim egrediendo illuminatur. quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem uicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui; ut illud quod in eo lucet sit utique ex lumine quo progreditur, illud autem quod adhuc obscurum est sit ex tenebris unde egreditur. itaque et non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens; et tamen iustus ex fide uiuit et induti sunt sancti iustitia, alius magis, alius minus; et nemo hic uiuit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est qui minimum. Sed quid ago? tamquam oblitus cui loquar doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere uelim. sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. quia etsi uerum est eum qui habet unam omnes habere uirtutes, eum qui unam non habet nullam habere, nec sic peccata sunt paria; quia ubi uirtus nulla est nihil quidem rectum est, nec tamen ideo non est prauo prauius distortoque distortius; si autem, quod puto esse uerius sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod uideantur locis, sed quod sentiantur affectibus et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto ita ut quisque inlustratione piae caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in alio nihil, sic dici potest habere aliam, aliam non habere, aliam magis minusue habere uirtutem. nam et maior est in isto caritas quam in illo recte possumus dicere;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.118-132","label":"1.118 to 1.132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.118"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.147-161","label":"1.147 to 1.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.147"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}