{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.62-86","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.62-86","ref":"1.62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.62.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":288,"text":"astutiam ponens in bono. sed apud illos rarissimum, apud nostros autem frequentissimum est. itemque in partibus temperantiae apertissime contraria est effusio parsimoniae; ea uero quae tenacitas uulgo etiam dici solet, uitium est quidem; si tamen parsimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae; solet enim quasi imitari iustitiam uindicandi libido; sed uitium est. ignauia fortitudini perspicue contraria est; duritia uero distat natura, fallit similitudine. constantia pars quaedam uirtutis est; ab hac inconstantia longe abhorret et indubie contra sistit; pertinacia uero constantia dici affectat et non est, quia illa est uirtus, hoc uitium. ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint cetera intellegi. Catilina, ut de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat eratque patiens inediae, algoris, uigiliae supra quam cuiquam credibile est; ac per hoc suis et sibi magna praeditus fortitudine uidebatur. sed haec fortitudo prudens non erat: mala enim pro bonis eligebat; temperans non erat: corruptelis enim turpissimis foedabatur; iusta non erat: nam contra patriam coniurauerat; et ideo non fortitudo erat, sed duritia sibi ut stultos falleret nomen fortitudinis imponebat. nam si fortitudo esset, non uitium, sed uirtus esset; si autem uirtus esset, a ceteris uirtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur. quapropter cum quaeritur etiam de uitiis, utrum et ipsa similiter et omnia sint ubi unum erit, aut nulla sint ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni uirtuti duo uitia opponi solent, et quod aperte contrarium est et quod specie similitudinis adumbratur. unde illa Catilinae quia fortitudo non erat, quae secum uirtutes alias non habebat, facilius uidebatur. quod uero ignauia fuerit, ubi exercitatio quaslibet grauissimas molestias perpetiendi atque tolerandi supra quam cuiquam credibile est fuit, aegre persuaderi potest.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.44-61","label":"1.44 to 1.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.44"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.87-102","label":"1.87 to 1.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.87"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}