{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.87-102","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 1.87-102","ref":"1.87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.87.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":279,"text":"sed forte acutius intuentibus ignauia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus uera adquiritur fortitudo, neglexerat. uerum tamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi a quibus absit audacia, cum sit utrumque uitium — quoniam qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet —: cogimur fateri uitia plura esse uirtutibus. unde aliquando uitium uitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae; aliquando unum cedit ut plura succedant; uelut qui ebriosus fuit, si modicum bibere tenacitate et ambitione didicerit. possunt etiam uitia cedere etiam uitiis succedentibus, non uirtutibus, et ideo plura sunt. uirtus uero quo una ingressa fuerit, quoniam secum ceteras ducit, profecto uitia cedent omnia quaecumque inerant; non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus uel pauciora pluribus succedebant. Haec utrum ita se habeant diligentius inquirendum est. non enim et ista diuina sententia est, qua dicitur: qui unam uirtutem habuerit omnes habet, eique nulla est cui una defuerit, sed hominibus hoc uisum est multum quidem ingeniosis, studiosis, otiosis, sed tamen hominibus. ego uero nescio quemadmodum dicam, non dico uirum, a quo denominata dicitur uirtus, sed etiam mulierem, quae uiro suo seruat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum dei eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam aut eam nullam uel paruam esse uirtutem; sic et maritum, qui hoc quidem seruat uxori; et tamen sunt plurimi tales quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo uitio uenit. unde pudicitia coniugalis in uiris feminisque religiosis cum procul dubio uirtus sit — non enim aut nihil aut uitium est — non tamen secum habet omnes uirtutes; nam si omnes ibi essent, nullum esset uitium; si nullum uitium, nullum omnino peccatum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.62-86","label":"1.62 to 1.86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.62"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 1.103-117","label":"1.103 to 1.117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/1.103"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}