{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 10.30-39","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 10.30-39","ref":"10.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/10.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/10.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/10.30.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":294,"text":"nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam, potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae, quae admouentur extrinsecus, et de agricultura similitudinem adsumens ait: ego plantaui, Apollo rigauit; sed deus incrementum dedit. sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem: ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum siue etiam quorumcumque animalium secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet, in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores, quam per eorum operam uidero exortam. sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus uariatas uirgas quas intuerentur apposuit. sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt uarietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu uariarum uirgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis discolore tenus aspergeretur. ut enim sic ex semet ipsis afficiantur uel anima ex corpore uel corpus ex anima, congruentes rationes id faciunt, quae incommutabiliter uiuunt in ipsa summa dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae uel mutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. ut enim de pecoribus non uirgae, sed pecora nascerentur fecit hoc incommutabilis et inuisibilis ratio sapientiae dei, per quam creata sunt omnia.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 10.18-29","label":"10.18 to 10.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/10.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/10.18"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 10.40-42","label":"10.40 to 10.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/10.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/10.40"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}