{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 101.1-20","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 101.1-20","ref":"101.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/101.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/101.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"Et noluit consolari dicens: quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis? Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter- 0 rae nunc dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum, de quibus agitur, sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae, in cuius facie uiuitur; sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caligine scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae. Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tamquam duo inferna esse, superius et inferius.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/100"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 101.21-38","label":"101.21 to 101.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/101.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/101.21"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}