{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 121.99-125","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 121.99-125","ref":"121.99","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.99","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.99.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":293,"text":"quod si contemseris te et imaginem dei, in qua fecit te, neglexeris, uictus cupiditate insinuatarum rerum, tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. sed forte eligis tibi esse pecus et libera uagari libidine nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. attende plagam: si pecus es, non times; saltem mori times. Sextum praeceptum: non occides. sexta plaga: pustulae in corpore et uesicae bullientes et scatentes et incendia uulnerum ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales: ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines ira, ardent et gratia; sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris. ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent et sanum non est; feruet, sed non de spiritu dei. nam et qui uult subuenire feruet (et qui uult occidere feruet;) ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. Sequitur: non furaberis, praeceptum septimum. et plaga septima: grando in fructibus. quod contra praeceptum subducis, de caelo perdes; nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur adquirit uestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum, inuisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de domini nube. neque enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri et quasi ad diuinam prouidentiam non pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: laudate dominum de terra — cum laudes dictae essent de caelo — dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 121.70-98","label":"121.70 to 121.98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.70"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 121.126-150","label":"121.126 to 121.150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/121.126"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}