{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 124.116-133","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 124.116-133","ref":"124.116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.116.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":296,"text":"si quis illam lapidet, non in te it contumelia? cum uero imaginem dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes, et non attendis per libidines illicitas fornicationis cuius imaginem uiolasti P postremo deus, qui scit quid tibi utile sit, qui uere sic gubernat seruos suos ad utilitatem illorum, non ad suam — non enim indiget semis quasi adiutorio, sed tu indiges domini auxilio — ipse ergo dominus, qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. hoc iussit, hoc praecepit, ne per inlicitas uoluptates corruat templum eius, quod esse coepisti. numquid ego hoc dico? apostolus hoc dixit; ipsum audite: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? hoc dicit christianis, hoc dicit fidelibus: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? si quis templum dei corruperit, corrumpit illum deus. uidetis quomodo minatur P non uis corrumpi domum tuam: quare corrumpis domum dei? certe non facis alicui quod pati non uis. non est ergo qua euadatur; tenetur ille qui se teneri non putabat. omnia enim peccata hominum ant ad corruptelam pertinent flagitiorum aut ad facinora nocendi quia deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. facis enim iniuriam gratiae eius, dono ipsius. seruum si haberes, nelles ut seruiret tibi seruus tuus: serui tu meliori domino, deo tuo. seruum tuum non tu fecisti: et te et seruum tuum ille fecit. uis ut seruiat tibi cum quo factus es: et non uis seruire ei a quo factus es? ergo cum uis ut seruiat tibi seruus tuus homo et tu non uis seruire domino tuo, facis deo quod tu pati non uis.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 124.93-115","label":"124.93 to 124.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.93"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 124.134","label":"124.134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.134"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}