{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 124.93-115","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 124.93-115","ref":"124.93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.93.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"quo neruo ligemus fugitiuum istum? non fugiat — habet unde ligetur — sed amet te: non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis inuenimus. decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicut audiuimus, ut diligamus deum et proximum; et duo illa ad unum illud. unum est autem: quod tibi fieri non uis, alii ne feceris. ibi continentur decem, ibi continentur duo. Sed dicis: \"furtum si faciam, id facio quod pati nolo; si occidam, id facio quod ab altero pati nolo; si parentibus meis honorem non deferam, quando uolo deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo; si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo. nam si quis interrogetur, dicit: nolo uxor mea tale aliquid faciat; si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam: id facio quod pati nolo. si concupiscam rem proximi mei, nolo ut auferatur mea: id facio quod pati nolo. cum uero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo?\" quod grauius est, ipsi deo. intellegat sanctitas uestra. etenim quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. quomodo pertinet ad duo praecepta? si homini non feceris quod pati non uis ab homine usque, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas; si autem quod non uis pati ab homine ipsi deo uis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non uis? carior tibi factus est homo quam deus? \"ergo quomodo facio\" inquit ,,deo ?\" corrumpis te ipsum. \"et unde iniuriam deo facio, quia corrumpo me ipsum?\" unde tibi facit iniuriam qui uoluerit forte lapidare tabulam tuam pictam, in qua tabula imago tua est, in domo tua inaniter posita ad uanum honorem tuum nec sentiens nec loquens nec uidens?","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 124.58-92","label":"124.58 to 124.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.58"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 124.116-133","label":"124.116 to 124.133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/124.116"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}