{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 129.17-30","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 129.17-30","ref":"129.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/129.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/129.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/129.17.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":297,"text":"quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc se misericorditer facere; sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordiam glorificare deum. hoc ergo praedictum est: miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in domino glorietur. non enim ait: \"miserebor talibus uel talibus\", sed: cui misericors fuero: ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro impiis mortuus est. Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam praesti-IO tero - uel, sicut alii interpretati sunt: cui misericors fuero, — an aliquid intersit nescio. quod enim in graeca lingua duobus uerbis dictum est, ε̉λεήω et οι̉ϰτειϱήϭω — quod unum atque idem uidetur significare — non potuit latinus diuersis uerbis dicere et diuersis modis eandem misericordiam repetiuit. si autem diceretur: \"miserebor cui misereor et miserebor cui misereor\", aut \"miserebor cui misertus ero\", non satis commode dici uideretur. et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem deus ista repetitione monstranit-sicut: \"amen, amen\" sicut: \"fiat. fiat\" sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia — ant in utrisque populis, gentibus et Hebraeis, hoc modo deus praenuntiauit misericordiam se esse facturum. quod apostolus ita dicit: sicut enim uos aliquando non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et ipsi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur. Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi gloriam tuam, uel quod supra petiuerat Moses dicens : ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te: non poteris, inquit, uidere faciem meam;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 129.1-16","label":"129.1 to 129.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/129.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/129.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 129.31-49","label":"129.31 to 129.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/129.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/129.31"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}