{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 130.13-31","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 130.13-31","ref":"130.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.13.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"Certe ergo repetitio legis nonum testamentum significat; illud autem uetus significabat; unde confractum et abolitum est. maxime cum secundo lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur deus ad nos, ne moriamur: unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur soluitur haec quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis, et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores; quae subintrauit, ut abundaret delictum. non implebatur timore, quae non impletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit; nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius lex reum fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed implere. dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas; (et: fides), quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini in nouo testamento quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei, intus ea in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus; quoniam caritas dei, qua ueraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex — ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei — quod apostolus dicit: itaque lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 130.1-12","label":"130.1 to 130.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 130.32-34","label":"130.32 to 130.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.32"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}