{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.1-16","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.1-16","ref":"131.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":285,"text":"Prius ergo ut aduertatis et intellegatis, admoneo non dixisse dominum: \"omnis blasphemia in spiritum non remittetur\", neque dixisse: \"qui dixerit quodcumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei\", sed: qui dixerit uerbum. illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret, unde disputare possemus. quoniam, si omnis blasphemia et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, non remitteretur hominibus, ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi ecclesiae contradicunt, uel paganorum uel Iudaeorum aut quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum quemquam ecclesia lucraretur. sed absit, ut hoc dominus diceret; absit, inquam, ut ueritas diceret omnem blasphemiam uel omne uerbum, quod contra spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem neque in, hoc saeculo neque in futuro. Exercere quippe nos uoluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. quapropter non est necesse, ut omnem blasphemiam et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere; sed necesse est plane, ut sit aliquid blasphemiae et aliquod uerbum, quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam umquam ueniam remissionemque mereatur. quia si omne acceperimus, quisnam poterit saluari? si autem rursum nullum putauerimus, contradicimus saluatori. est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur. quod sit autem hoc uerbum, quaeri a nobis dominus uoluit; ideo non expressit. quaeri, inquam, uoluit, non negari. solent enim scripturae ita loqui, ut, quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum definiatur, non sit necesse ex toto, sed fieri possit, ex parte ut intellegatur. ista ergo sententia ex toto, id est uniuersaliter pronuntiaretur, si diceretur: \"omnis blasphemia in spiritum non remittetur\" aut: \"qui dixerit ullum uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro\";","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 130.32-34","label":"130.32 to 130.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/130.32"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.17-30","label":"131.17 to 131.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.17"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}