{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.17-30","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.17-30","ref":"131.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.17.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":282,"text":"ex parte autem, id est particulariter pronuntiaretur, si diceretur: \"quaedam blasphemia in spiritu non remittetur\". quia nec uniuersaliter ergo nec particulariter pronuntiata sententia est — non enim dictum est: \"omnis blasphemia spiritus\" aut: \"quaedam blasphemia\", sed tantummodo indefinite dictum est: spiritus blasphemia non remittetur; nec dictum est: \"qui dixerit quodcumque uerbum\" aut: \"qui dixerit quoddam uerbum\", sed indefinite: qui dixerit uerbum — non est necesse, ut omnem blasphemiam uel omne uerbum intellegamus, sed necesse est plane, ut quandam blasphemiam et quoddam uerbum uoluerit intellegi dominus, quamuis id exprimere noluerit, ut quaerendo, petendo, pulsando si quid recti intellectus acceperimus, non uiliter habeamus. Hoc ut manifestius uideatis, illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. neque enim ita dictum est, ut sine ullo omnino peccato uellet intellegi futuros fuisse Iudaeos, si non uenisset et locutus eis fuisset; plenos quippe inuenit oneratosque peccatis. propter quod dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis. unde, nisi sarcinis peccatorum ex transgressionibus legis? quoniam lex subintrauit, ut abundaret delictum. cum ergo ipse etiam alibi dicat: non ueni uocare iustos, sed peccatores, quomodo, si non uenisset, peccatum non haberent, nisi quia ista sententia nec uniuersaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intellegi? sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus uenisset et locutus eis fuisset, falsam — quod absit- sententiam esse dicemus. non ergo ait: \"si non uenissem et locutus eis fuissem, nullum peccatum haberent\", ne ueritas mentiretur. nec rursus definite dixit: \"si non uenissem et locutus eis fuissem, quoddam peccatum non haberent\", ne pium studium parum exerceretur. in omni quippe copia scripturarum sanctarum pascimur apertis et exercemur obscuris: illinc famis expellitur, hinc fastidium.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.1-16","label":"131.1 to 131.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.31-47","label":"131.31 to 131.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.31"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}