{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.96-111","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 131.96-111","ref":"131.96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.96.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":300,"text":"qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. haec enim quamuis prolixa sit et plurimis uerbis contexta et producta blasphemia, solet tamen scriptura etiam multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque propheta; et tamen sic legitur: ,,uerbum, quod factum est ad illum uel illum prophetam\". et apostolus: presbyteri, inquit, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina; non ait \"in uerbis\", sed: in uerbo. et sanctus Iacobus: estote, inquit, factores uerbi, et non auditores tantum; non ait et ipse: \"uerborum\" sed: uerbi, quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et sollemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore quisque nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisque uestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more, quo scriptura loquitur et quem nouit ecclesiastica consuetudo, quisquis uniuersa sua uita, quam in ista gerat carne, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque uerba uel ore uel sola cogitatione locutus fuerit corde impaenitenti contra remissionem peccatorum, quae fit in ecclesia, uerbum dicit contra spiritum sanctum. ideo autem non solum uerbum, quod dictum fuerit contra filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impaenitentis contra spiritum sanctum, quo in ecclesia peccata soluuntur, cuncta alia dimittuntur. quomodo autem hoc remittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod numquam dimittitur; in quibus est autem, quoniam hoc numquam dimittitur, nec alia dimittuntur, quia omnium remissio uinculo istius impeditur. non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur, quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus, quod nullus umquam uel haereticus dixit;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.79-95","label":"131.79 to 131.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.79"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 131.112-120","label":"131.112 to 131.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/131.112"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}