{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 132.31-44","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 132.31-44","ref":"132.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/132.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/132.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/132.31.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":221,"text":"et manducantibus illis dixit: quoniam unus ex uobis tradet me. post enim tradidit sacramentum; et liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? ex hoc enim placuit spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti in os christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi; nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. neque enim quia post cibos dedit dominus, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debeant aut, sicut faciebant quos apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. namque saluator quo uehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non praecepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, sacraret hunc locum. nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo uariasset. cum uero ait apostolus de hoc sacramento loquens: propter quod, fratres, cum co.nuenitis ad manducandum, inuicem exspectate; si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis, statim subtexuit: cetera autem, cum uenero, ordinabo. unde intellegi datur — quia multum erat, ut in epistula totum illis agendi ordinem insinuaret, quae uniuersa per orbem seruat ecclesia — ab ipso ordinatum esse, quod nulla morum diuersitate. uariatur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 132.17-30","label":"132.17 to 132.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/132.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/132.17"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.1-13","label":"133.1 to 133.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}