{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.109-123","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 133.109-123","ref":"133.109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.109.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":275,"text":"propterea de ipso deo dicitur, quia, cum fecisset omnia opera bona ualde, septimo die requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit. futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat hominibus. sicut enim, cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur, ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus. Ideoque inter omnia decem illa praecepta solum ibi quod de sabbato positum est figurate obseruandum praecipitur. quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. cum enim sabbato significetur spiritalis requies - de qua dictum est in psalmo: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus, et quo uocantur homines ab ipso domino dicente : uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere faciam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris - cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione abseruamus. Vnde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo deo sancta et sola inuenitur et certa. Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo accepit habere festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus. qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ei corpore, quia nec corruptio. oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui. immortalitatem.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.94-108","label":"133.94 to 133.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.94"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.124-137","label":"133.124 to 133.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.124"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}