{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.138-148","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 133.138-148","ref":"133.138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.138.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":309,"text":"haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies. Et in scripturis quidem ueteribus ad agendum pascha non est praeceptum tempus nisi ex mense nouorum luna XIIII usque ad xxi. ex euangelio tamen, quia manifestum est quo etiam die dominus crucifixus sit et in sepultura fuerit et resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum obseruatio per patrum concilia et orbi uniuerso christiano persuasum eo modo pascha celebrari oportere. quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem et in ueteribus libris et ex ieiunio Mosi et Heliae, et ex euangelio, quia totidem diebus dominus ieiunauit, demonstrans euangelium non dissentire a lege et prophetis. in persona quippe Mosi lex, in persona Heliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut euidentius emineret quod de illo dicit apostolus: testimonium habens a lege et prophetis. in qua ergo parte anni congruentius obseruatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur, quae utique fallaciter blandiri et inlecebrarum fucos circumspargere atque iacere non cessat ? numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae — sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori, in quo declaratur unitas trinitatis — per uniuersum mundum temporaliter annuntiatus est, quia mundus et a quattuor uentis de. liniatur et a quattuor elementis erigitur et a quattuor annuis temporum uicibus uariatur. decem autem quater in quadraginta consummatur; quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium, et fiunt quinquaginta, tamquam merces laboris et continentiae. neque enim frustra ipse dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum discipulis conuersatus est et, posteaquam ascendit in caelum, decem diebus interpositis promissum misit spiritum sanctum completo die pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septeni XLVIIII fiunt;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.124-137","label":"133.124 to 133.137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.124"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.149-167","label":"133.149 to 133.167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.149"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}