{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.14-28","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 133.14-28","ref":"133.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.14.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":307,"text":"Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spe uitae aeternae diligentibus deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur, et iustus ex fide uiuit. spes autem, quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. secundum hanc fidem et spem et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, iam commortui sumus cum Christo et consepulti illi per baptismum — sicut dicit apostolus: quia et uetus homo noster simul crucifixus est cum illo - et resurreximus cum illo, quia et simul nos excitanit et simul sedere fecit in caelestibus. unde est illa exhortatio: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. sed quia sequitur et dicit: mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo. in gloria, satis indicat quid uelit intellegi, quia nunc transitus noster ad uitam de morte, qui fit per fidem, in spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc — id est caro ista, in qua gemimus modo — induet incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. nunc enim iam quidem habemus spiritus primitias, sed adhuc in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri. Restat utique redemtio corporis nostri, quam exspectantes in nobismet ipsis ingemescimus. unde est illud: spe gaudentes, in tribulatione patientes. haec igitur innouatio uitae nostrae est quidam transitus de morte ad uitam: qui fit primo per fidem, ut in spe gaudeamus et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. propter ipsum initium nouae uitae, propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere ueterem, expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pascha nostrum immolatus est Christus: propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.1-13","label":"133.1 to 133.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.29-44","label":"133.29 to 133.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.29"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}