{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.29-44","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 133.29-44","ref":"133.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.29.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":294,"text":"nam ipse dicitur et mensis nouorum. quia uero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio domini triduana est. primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. hoc ergo et in lunari numero significatur. quia enim septenarius numerus solet in scripturis ad quandam significationem mysticus apparere, tertia hebdomade lunae pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in uicesimam primam. Est illic et aliud sacramentum. quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris nec ideo me putes esse meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici; qui enim gloriatur, in domino glorietur. Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae uera sit, aut non omnino aut difficillime arbitror posse hominem scire. cum enim quaeritur, unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem mouetur in circulo suo, eandem partem, qua lucet, paulatim ad terras conuerti, ut uideri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam et dimidiam obscuram, si eam partem, qua obscura est, ante oculos habeas, nihil candoris uides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos conuertere, si paulatim facias, primo cornua candoris uidebis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens apponatur oculis et nihil obscurae alterius partis uideatur. quod si perseueres adhuc paulatim conuertere. incipit obscuritas apparere et candor minui, donec iterum ad cornua redeat et postremo totus ab oculis auertatur ac rursus obscura. illa pars sola possit uideri. quod fieri dicunt, cum lumen lunae uidetur crescere usque ad quintam decimam, et rursus usque ad tricensimam minui et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.14-28","label":"133.14 to 133.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.14"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.45-51","label":"133.45 to 133.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.45"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}