{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.86-93","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 133.86-93","ref":"133.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.86.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":286,"text":"in seruitute autem ueteris populi multa etiam celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intellegenda traduntur. , Aliquantum interest inter obseruationes siderum ad aerias qualitates accommodatas, sicut agricolae uel nautae obseruant, ast ad natandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores nauium faciunt et hi qui per solitudines harenosas in interiora austri nulla certa semita gradiuntur; aut (ad) aliquid in doctrina utili figurate significandum fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio: quantum ergo intersit inter has utilitates et uanitates hominum ad hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates nec regionum uias nec solos temporum numeros nec spiritalium similitudines, sed quasi fatalia rerum euenta perquirant, quis non intellegat P , Sed iam deinceps uideamus cur etiam id obseruatur, cum pascha celebramus, ut sabbatum occurrat. hoc enim proprium christianae religionis est. nam Iudaei tantummodo mensem nouorum et lunam obseruant a quarta decima usque ad uicensimam primam. sed quia illud eorum pascha, quo passus est dominus, ita occurrit, ut inter mortem eius et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festiuitas a ludaeorum festiuitate distingueretur, et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora et per quem facta sunt tempora et qui uenit in plenitudine temporum et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam, et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento, quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret: nondum uenit hora mea, ut in anniuersaria passionis eius celebratione a posteris seruaretur. quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe peregrinamur atque ut ad id perueniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum , sancta atque perpetua; in eam nobis ex hac uita fit transitus, quem dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare et consecrare dignatus est.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.77-85","label":"133.77 to 133.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.77"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 133.94-108","label":"133.94 to 133.108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/133.94"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}