{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 145","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/145.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":250,"text":"Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eas in bellum, quorum numerus est ut harena maris. ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. nam et antea modis quibus poterat per mala multa ' et uaria seducebat. exibit autem dictum est: \"in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum\". haec enim erit nouissima persecutio nouissimo imminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est: nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog \"tectum\", Magog \"de tecto\", tamquam domus et ipse qui procedit de domo. gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis. quodam modo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, ipse de tecto. si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/144"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 146","label":"146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/146"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}