{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.15-30","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 147.15-30","ref":"147.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.15.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":305,"text":"sicut dicimus: \"sedet in amicum\", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. quod autem ait: et nunc quid detineat scitis, id est quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis. quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant peruenire cum labore ad id quod sensit apostolus cupimus nec ualemus, praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. nam quid est: iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare, suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo. quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut antichristi uidebantur. unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum antichristum suspicantur. alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. illud tamen quod ait apostolus: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: \"tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat\" id est de Romano tollatur. et tunc reuelabitur iniquus: quem significari antichristum nullus ambigit. alii uero et quod ait: quid detineat scitis et: mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniat ad tantum numerum, qui antichristo magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis, quia uidetur occultum;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.1-14","label":"147.1 to 147.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.31-43","label":"147.31 to 147.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.31"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}