{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.31-43","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 147.31-43","ref":"147.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.31.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":300,"text":"hortari autem apostolum fideles, ut in fide, quam tenent, tenaciter perseuerent dicendo: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod antichristus sit uenturus, nunc autem antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus, quod nonissima sit hora. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit antichristos, ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum antichristum pertinebunt, et tunc renelabitur. alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius antichristus, quamuis ad occultum iam iudicium dei pertineat quod ab illo seducentur. praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt. tunc enim soluetur satanas et per illum antichristus in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiam si erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit, phantasmata fuerunt, et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumsit et turbo irruens et domum deiciens filios eius occidit;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.15-30","label":"147.15 to 147.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.15"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.44-51","label":"147.44 to 147.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.44"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}