{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.44-51","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 147.44-51","ref":"147.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.44.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":130,"text":"quae tamen fuerunt opera satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quod horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent nec dubitauit apostolus addere ac dicere: ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio. deus enim mittet, quia deus diabolum facere ista permittit iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio. ut iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. sed iudicati seducuntur illis iudiciis dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam indicare cessauit; seducti autem iudicabuntur nouissimo manifestissimoque iudicio per Christum Iesum iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 147.31-43","label":"147.31 to 147.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/147.31"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 148.1-13","label":"148.1 to 148.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/148.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/148.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}