{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 157.33-42","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 157.33-42","ref":"157.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.33.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit t - permanet enim quod quisque cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo — quod superaedificauit, mercedem accipiet — id est unde cogitauit, hoc sumet; — si cuius autem opus arserit, damnum patietur — quoniam quod dilexerat non habebit - ipse e autem saluus erit — quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit — sic tamen quasi per ignem — quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit. ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo dominus dicit sinistris: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur qui aedificant super fundamentum ligna, faenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meriti fundamentum: quid arbtramur dextros, quibus dicetur: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? sed in illum ignem, de quo dictum est: sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumtum, quod superaedificauit, mercedem accipiat, si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. in illum enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat atque consumat;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 157.16-32","label":"157.16 to 157.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.16"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 157.43-52","label":"157.43 to 157.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/157.43"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}