{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 158.26-35","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 158.26-35","ref":"158.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/158.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/158.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/158.26.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":297,"text":"si enim christiano esurienti panem tamquam christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus. est, non negarent, quoniam deus non cui detur, sed quo animo detur attendit. qui ergo Christum diligit in christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult impunitus recedere a Christo. tanto . enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. numquid cuiquam prodest quod baptizatur, si non iustificatur P nonne qui dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum dei, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super iustitiam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? cur illud timendo multi currunt baptizari et hoc non timendo non multi currant iustificari P sicut ergo non fratri suo dicit: fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est — alioquin reus erit gehennae ignis — ita e contrario qui porrigit elemosynam christiano, non christiano porrigit qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum qui iustificari recusat in Christo. et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: fatue, id est non eius peccatum uolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat - ibi enim sequitur: si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et uade prius reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offers munus tuum — ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere. oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus — unde et dominica nominatur — delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: dimitte nobis debita nostra atque id quod sequitur non solum dicitur sed etiam fit: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 158.12-25","label":"158.12 to 158.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/158.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/158.12"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 158.36-47","label":"158.36 to 158.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/158.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/158.36"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}