{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 174.53-67","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 174.53-67","ref":"174.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.53.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":314,"text":"ibi perficietur: uacate et uidete, quoniam ego sum deus; quod erit uere maxime sabbatum non habens uesperam, quod commendauit dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque perfecti. ibi uacantes uidebimus, quoniam ipse est deus; quod nobis nos ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus audientes a seductore: eritis sicut di et recedentes a uero deo, quo faciente di essemus eius participatione, non desertione. quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? a quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum uidentes, quia ipse est deus, quo pleni erimus, quando ipse erit omnia in omnibus. nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum imputantur, quia, si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: omne opus seruile non facietis in eo. propter quod et per Ezechihel prophetam dicitur: et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego dominus, qui sanctifico eos. hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus, quia ipse est deus. Ipse etiam numerus aetatum ueluti dierum si secundum eos articulos temporis computetur, qui in scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsecuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 174.36-52","label":"174.36 to 174.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.36"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 174.68-76","label":"174.68 to 174.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.68"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}