{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 175","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/175.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":447,"text":"Videamus utrum sibi de seruo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. at illi cum uenirent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. Iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli negari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres. propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo, et sanabitur puer meus. si enim ita hoc gestum est, quomodo erit uerum quod Matthaeus narrat: accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc, quo dicitur accessisse — unde etiam dicimus: \"parum accessit\" uel \"multum accessit\" eo, quo appetit peruenire — uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem peruenit, non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanent, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire ? non ergo absurde Matthaeus, etiam quod uulgo possit intellegi, per alios factum accessum centurionis ad dominum compendio dicere uoluit: accessit ad eum centurio. Verum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in psalmo: accedite ad eum et inluminamini. proinde quia fidem centurionis, qua nere acceditur ad Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret: non inueni tantam fidem in Israhel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum dixerit alius, qui mentiri non possit. sic enim illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad dominum. iam cetera in hoc capitulo, quae alter dicit et alter praetermittit, superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inueniantur habere contrarium.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 174.68-76","label":"174.68 to 174.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/174.68"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 176.1-13","label":"176.1 to 176.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/176.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/176.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}