{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 178.1-10","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 178.1-10","ref":"178.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/178.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/178.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/178.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":288,"text":"Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum ungenti pretiosi et fudit super caput ipsius recumbentis et cetera usque ad illud, ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere atque ungento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim, quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius apud quem conuiuatur dominus — nam et ipsum Simonem dicit — tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo hoc in Bethania gerebatur. nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat; et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes Iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit ungento — cuius dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum — sed eandem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et Iohannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam Mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in Bethaniam. quod ita ibi narrat: erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae, sororis eius; Maria autem erat, quae unxit dominum ungento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens Iohannes attestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narrauit.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 177","label":"177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/177"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 178.11-25","label":"178.11 to 178.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/178.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/178.11"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}