{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 182.11-21","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 182.11-21","ref":"182.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.11.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":292,"text":"et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est, quanto autem minus, tanto minor. si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis uirtutis actione, tamquam in comitatu trium illorum euangelistarum cum mediatore Christo ambulans. eum qui filius dei semper est propter nos filium hominis factum, ut sempiterna uirtus eius et diuinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret uiam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat et, ne peccet, a Christo rege regatur, si forte peccauerit, ab eodem sacerdote Christo expietur; atque ita in actione bonae conuersationis et uitae nutritis pinnis geminae dilectionis tamquam duabus alis ualidis euectus a terris ab eodem ipso Christo uerbo inluminetur, uerbo, quod in principio erat; uerbum apud deum erat, et uerbum deus erat; etsi per speculum et aenigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. quapropter quamuis in illis tribus actiuae, in Iohannis autem euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant eis qui haec dinoscere sunt idonei, tamen et hoc Iohannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec ueniat quod perfectum est. et alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum spiritum; alius diem sapit domino, alius de pectore domini liquidius aliquid bibit, alius leuatus usque ad tertium caelum ineffabilia uerba audit: omnes tamen quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro uitae scriptis seruatur quod dictum est: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. uerum tamen in hac peregrinatione quantum rei huius intellegentia uel scientia quisque profecerit, tanto magis caueat diabolica uitia, superbiam et inuidentiam; meminerit hic ipsum euangelium Iohannis, quam multo amplius erigit ad contemplationem ueritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 182.1-10","label":"182.1 to 182.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 182.22","label":"182.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.22"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}