{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 183","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 183","ref":"183","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/183","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/183.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":120,"text":"Cum diceret: nemo nouit filium nisi pater, non dixit: \"et cui uoluerit pater reuelare\", quemadmodum cum diceret: nemo nouit patrem nisi filius, addidit: et cui uoluerit filius reuelare. quod non ita intellegendum est, quasi filius a nullo possit cognosci nisi a patre solo, pater autem non solum' a filio sed etiam ab eis quibus reuelauerit filius. sic enim potius dictum est, ut intellegamus et patrem et ipsum filium per filium reuelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut, quod postea intulit: et cui uoluerit filius reuelare, non patrem tantum sed etiam filium accipias. ad totum enim quod dixit inlatum est. uerbo enim suo se pater declarat; uerbum autem non solum id quod per uerbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 182.22","label":"182.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/182.22"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 184","label":"184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/184"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}