{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 185","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/185.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":144,"text":"Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. quid igitur locis et tempori et personis conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissima gnlae flamma in uilissimum ardescat. et sanius quisque maluerit more domini pisce uesci quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia uilioribus aluntur escis. nam in omnibus huiusce modi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum uel improbandum est quod facimus].","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 184","label":"184","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/184"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 186","label":"186","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/186"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}