{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 19.10-29","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 19.10-29","ref":"19.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/19.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/19.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/19.10.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":280,"text":"quae si facta sunt, si litteris monumentisque cele brantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus cole batur deus et ubi talem nasci oportebat, per totum orben terrarum missi electi uiri uirtutibus atque sermonibus diuin amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disci plina inluminatas terras posteris reliquerunt; et ne de prae teritis loquar, quae licet cuique non credere, si hodie pe gentes populosque praedicatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil; si ad ho percipiendum, diligendum, perfruendum, ut anima sanetur e tantae luci hauriendae mentis acies conualescat, dicitur auaris nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tine et rubigo exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat neque fures effodiunt; ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; dicitur luxuriosis: qui seminat in carne de carne metet corruptionem; qui seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam; dicitur superbis: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; dicitur iracundis: accepisti alapam, para et alteram maxillam; dicitur discordiosis: diligite inimicos uestros; dicitur superstitiosis: regnum dei intra uos est; dicitur curiosis: nolite quaerere quae uidentur, sed quae non uidentur; quae enim uidentur temporalia sunt; quae autem non uidentur aeterna sunt; postremo dicitur omnibus: nolite diligere mundum; quoniam ea quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; si haec per totum orbem iam populis leguntur et cum ueneratione libentissime audiuntur; si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes ecclesiae pullularunt;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 19.1-9","label":"19.1 to 19.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/19.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 19.30-43","label":"19.30 to 19.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/19.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/19.30"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}