{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 198","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":371,"text":"[De eo] quod scriptum est domino: finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet; non enim omne, quod fingimus, mendacium est, sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura ueritatis. alioquin omnia, quae a sapientibus et sanctis uiris uel etiam ab ipso domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit ueritas talibus dictis. non enim homo, qui habuit duos filios, quorum minor accepta parte patrimonii sui profectus est in regionem longinquam, et cetera, quae in illa narratione contexuntur, ita dicuntur, tamquam uere fuerit quisquam homo, qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit aut fecerit. ficta sunt ergo ista ad rem quandam significandam tam longe alteque maiorem et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem deus uerus intellegatur. sicut autem dicta, ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam. unde est etiam illud eiusdem domini, quod in fici arbore fructum quaesiuit eo tempore, quo illa poma nondum essent. non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse ueram. quiuis enim hominum sciret, si non diuinitate, uel tempore poma illam arborem non habere. fictio igitur, quae ad aliquam ueritatem refertur, figura est; quae non refertur, mendacium est. quid ergo significat quod se ire longius dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas scripturas, utrum ipse esset ignorantibus ? quid putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem peruenire posse homines intimauit? ut, cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes caelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent seruis eius, ut, cum dicere coeperint: domine, quando te uidimus hospitem et adduximus? tamquam eum scilicet qui longe abscesserat, respondeat ille: cum uni ex minimis meis fecistis. tenet ergo Christum, ne longius ab illo eat, quisquis catecizatus uerbo in omnibus bonis ei qui se catecizat communicat; sicut apostolus dicit: communicet qui catecizatur uerbo ei qui se catecizat in omnibus bonis; et alio loco, cum dixisset: necessitatibus sanctorum communicantes, statim subiecit: hospitalitatem sectantes. et isti enim catecizati erant uerbo, cum eis exponeret scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione scripturarum non cognouerunt in panis fractione cognoscunt. non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 197","label":"197","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/197"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 198a.1-14","label":"198a.1 to 198a.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}