{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 198a.15-31","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 198a.15-31","ref":"198a.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.15.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":286,"text":"propter hoc significandum futurum diuinitus factum ad praesens illud est humanitus fictum. et ideo significatio uerax in illa est fictione praemissa, quia in hac profectione illius est significationis ueritas subsecuta. ille igitur contendat Christum mentitum esse fingendo, qui negat eum quod significauit implesse faciendo. Non est ergo mendacium, cum silendo absconditur uerum, sed cum loquendo promitur falsum. Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere uideretur, si diligenter et fideliter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia; quod absit omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam, ita ut et ipsa quae appellatur metafora, hoc est de re propria ad rem non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem, procul dubio, fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor lapideum Iudaeorum. item leo Christus et leo diabolus et innumerabilia talia dicuntur esse mendacia. quid, quod haec tropica locutio usque ad eam peruenit quae appellatur antifrasis, ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce quod acidum est, lucus, quod non luceat, Parcae, quod non parcant? unde illud est in scripturis sanctis: si non in faciem benedixerit tibi; quod diabolus ait domino de sancto Iob, et intellegitur „maledixerit\". quo uerbo et Nabutthei fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio figurata in mendacio deputabitur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 198a.1-14","label":"198a.1 to 198a.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 198a.32-48","label":"198a.32 to 198a.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/198a.32"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}