{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 201.26-45","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 201.26-45","ref":"201.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/201.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/201.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/201.26.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":293,"text":"atque ita impertitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et peccatum, quod multum uidetur, habet pedisequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: \"cur permittit ista,. si displicent\" ? ita ego dico: \"cur punit ista, si placent\"? ac per hoc, sicut ego confiteor quod omnino ista non fierent, nisi ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non esse quae a iusto puniuntur, ut non faciendo quae punit mereamur ab eo discere, cur permittit esse quae puniat. perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus; in quo hi qui bene profecerunt iam intellegunt ad omnipotentiam dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens bonitas eius, ut etiam de malis facere possit bona sine ignoscendo siue sanando siue ad utilitates piorum coaptando atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima; nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius eo qui, cum male nil faciat, bene etiam de malis facit ? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus: subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo etiam cum damnat eos quos damnatione iudicat dignos — sua licet illi mala patiantur — facit tamen ille quod bonum est. non potest enim bonum non esse quod iustum est. et utique sicut iniustum est peccatum, ita iustum est peccati supplicium. non autem potestas defuit talem facere hominem, qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens, illud praecipiens, ut prius illi esset bonum meritum non peccare et postea iustum praemium non posse peccare.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 201.12-25","label":"201.12 to 201.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/201.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/201.12"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 201.46-49","label":"201.46 to 201.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/201.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/201.46"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}