{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 202.18-44","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 202.18-44","ref":"202.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/202.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/202.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/202.18.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":292,"text":"nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. quomodo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat; sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat membra, ne fierent arma peccati. sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non uiuimus male. sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur, nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. illud quippe ostendit ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; hoc uero ubi ait: spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. neque ibi enim dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: \"concupiscentias carnis ne habueritis\", sed ne perfeceritis. fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi dei mente seruiente libidines continentur; et bonum fit, cum id quod male libet uincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne seruiente libido inlicit. quamuis contineatur, tamen mouetur; non enim opus esset, ut contineretur, nisi moueretur. erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumtio mali; illud summum, hoc erit nullum. quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. tunc enim erit, quando mors non erit, et ibi erit, ubi aeterna uita erit. illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum et malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 202.1-17","label":"202.1 to 202.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/202.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/202.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 203.1-15","label":"203.1 to 203.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/203.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/203.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}