{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 208.1-11","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 208.1-11","ref":"208.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":323,"text":"Sed faciam aliquem uenisse ad nos, qui uult esse christianus, et de genere quidem idiotarum, non tamen rusticanorum, sed urbanorum, quales aput Carthaginem plures experiri te necesse est; interrogatum etiam, utrum propter uitae praesentis aliquod commodum, an propter requiem, quae post hanc uitam speratur, christianus esse desideret, propter futuram requiem respondisse: tali fortasse a nobis instrueretur alloquio. \"deo gratias, frater; ualde tibi gratulor et gaudeo de te, quod in tantis et periculosis huius saeculi tempestatibus de aliqua uera et certa securitate cogitasti. nam et in hac uita homines magis laboribus requiem quaerunt et securitatem, sed prauis cupiditatibus non inueniunt; uolunt enim requiescere in rebus inquietis et non permanentibus. et quia illa et tempore subtrahuntur et transeunt, timoribus eos et doloribus agitant nec quietos eos permittunt. si enim in diuitiis uelit homo requiescere, magis superbus efficitur quam securus.\" \" V ere, frater, illa magna et uera beatitudo est, quae in futuro saeculo sanctis promittitur. omnia uero uisibilia transeunt et omnes huius saeculi pompae et deliciae et curiositas interibunt et secum ad interitum trahunt amatores suos. a quo interitu, hoc est poenis sempiternis, deus misericors uolens homines liberare, si sibi ipsi non sint inimici et non resistant misericordiae creatoris sui, misit unigenitum filium suum, hoc est uerbum suum, aequalem sibi, per quod condidit omnia. et manens quidem in sua diuinitate et non recedens a patre nec in aliquo mutatus, assumendo tamen hominem et in carne mortali hominibus apparendo uenit ad homines, ut, quemadmodum per unum hominem, qui prius factus est, id est Adam, mors intrauit in genus humanum, quia consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum dei transgrederentur, sic per unum hominem, qui etiam deus, dei filium legum Christum deletis omnibus peccatis praeteritis credentes in eum omnes in aeternam uitam ingrederentur.\" n Omnia enim, quae nunc uides in ecclesia dei et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula iam praedicta sunt et, sicut legimus, ita et uidemus et inde aedificamur in fidem.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 207","label":"207","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/207"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 208.12-27","label":"208.12 to 208.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.12"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}