{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 208.28-31","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 208.28-31","ref":"208.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.28.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":295,"text":"manifestum est, quia, sicut ista praedicta uenerunt, sic etiam illa uentura sunt, quaecumque iustorum tribulationes adhuc restant, et iudicii dies, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione mortuorum, et non solum eos qui sunt extra ecclesiam, sed etiam ipsius ecclesiae paleas, quas oportet usque ad nouissimam ueutilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. qui autem irrident resurrectionem putantes, quod caro ista, quia putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt et ostendet eis deus, quia qui potuit haec corpora facere, antequam essent, potest ea momento restituere, sicut erant. omnes autem fideles regnaturi cum Christo ita resurgent in eodem corpore, ut etiam mutari mereantur ad incorruptionem angelicam, ut fiant aequales angelis dei, sicut dominus ipse promisit, et laudent eam sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper uiuentes in illo et de illo cum tali gaudio et beatitudine, qualis nec dici nec cogitari ab hominibus potest.\" „Tu itaque credens ista caue temtationes, quia diabolus quaerit qui secum pereant, ut non solum per eos qui extra ecclesiam sunt siue pagani siue Iudaei siue haeretici non te hostis ille seducat, sed etiam quos in ipsa ecclesia catholica uideris male uiuentes aut immoderatis uoluptatibus uentris et gutturis aut impudicos aut uanis curiositatibus uel inlicitis deditos sine spectaculorum sine remediorum aut diuinationum diabolicarum, siue in pompa et in tyfo auaritiae atque superbiae sine in aliqua uita, quam lex damnat et punit, non eos imiteris, sed potius coniungaris bonis, quos inuenturus es facile, si et tu talis fueris, ut simul colatis et diligatis deum gratis, quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa aeterna uita bonitate eius et pulchritudine perfruamur. sed amandus est non sicut aliquid, quod uidetur oculis, sed sicut amatur sapientia et ueritas et sanctitas et iustitia et caritas et si quid aliud tale dicitur;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 208.12-27","label":"208.12 to 208.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.12"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 208.32-43","label":"208.32 to 208.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/208.32"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}