{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 210.1-14","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 210.1-14","ref":"210.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":296,"text":"Caueamus ergo diligenter in adiutorio domini dei nostri non facere homines male securos, dicentes eis quod, si fuerint in Christo baptizati, quomodolibet in ea fide uixerint, eos ad salutem aeternam esse uenturos, ne sic faciamus christianos quomodo Iudaei proselytos, quibus dominus ait: uae uobis, scribae et pharisaei, qui circuitis mare et terram facere unum proselytum; cum autem feceritis, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis; sed potius sanam doctrinam dei magistri in utroque teneamus, ut sancto baptismo consona sit uita christiana nec cuiquam. homini, si utrumlibet defuerit, uita promittatur aeterna. qui enim dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. de illis quippe ait: scribae et pharisaei cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite; dicunt enim et non faciunt. ergo iustitia eorum est dicere et non facere, ac per hoc nostram esse uoluit abundantem super illorum, dicere et facere. quae si non fuerint, non intrabitur in regnum caelorum, non quia quisquam debet ita extolli, ut, non dicam apud alios iactare, sed aput se ipsum putare audeat se in hac uita esse sine peccato; sed nisi essent quaedam ita grauia, ut etiam excommunicatione plectenda sint, non diceret apostolus: congregatis uobis et meo spiritu tradere huius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. unde etiam dicit: ne lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione, quam gesserunt. item nisi essent quaedam non ea humilitate paenitentiae sananda, qualis in ecclesia datur eis qui proprie paenitentes uocantur, sed quibusdam correptionum medicamentis, non diceret dominus ipse: corripe eum inter te et ipsum et, si te audierit, lucratus es fratrem tuum.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 209.18","label":"209.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/209.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/209.18"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 210.15-24","label":"210.15 to 210.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.15"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}