{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 211","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/211.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":131,"text":"De prophetis quod ait apostolus: quosdam quidem dedit deus in ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas, hoc intellego quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos ex isto loco, ex quibus Agabus erat, non illos qui uenturum in carne dominum prophetarunt. euangelistas uero inuenimus quos apostolos fuisse non legimus, sicut fuerunt Marcus et Lucas; pastores autem et doctores, quos maxime ut discerneremus uoluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi uisum est, ut non alios pastores, alios doctores intellegamus, sed ideo, cum praedixisset pastores, subiunxisse doctores, ut intellegerent pastores ad officium suum pertinere doctrinam. ideo enim non ait: \"quosdam autem pastores, quosdam uero doctores\", sed, cum superiora ipso locutionis genere distingueret dicendo: quosdam apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, sed hos tamquam unum aliquid de duobus nominibus amplexus est: quosdam autem pastores et doctores.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 210.25-29","label":"210.25 to 210.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/210.25"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 212","label":"212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/212"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}