{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 22.1-23","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 22.1-23","ref":"22.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/22.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/22.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":285,"text":"Nos in terra laboramus et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commouere ac perturbare potuerint. itaque nolumus ab hominibus uinci et iram non possumus uinoere. qua turpitudine quid execrabilius dici potest? fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat uitia non est tamen ipse uitium. quanto igitur honestius homo nos uincit quam uitium? quis autem dubitet immane uitium esse inuidentiam? qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non uult in rebus temporalibus uinci. melius est ergo ut homo nos uincat quam inuidentia uel quodlibet aliud uitium. Sed nec ab homine uinci potest qui uitia sua uicerit. non enim uincitur nisi cui eripitur ab aduersario quod amat. qui ergo id amat solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter inuictus est nec ulla cruciatur inuidia. id enim diligit ad quod diligendum et percipiendum quanto plures uenerint, tanto eis uberius gratulatur. diligit enim deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; et diligit proximum tamquam se ipsum. non illi ergo inuidet ut sit quod ipse est; immo adiuuat etiam quantum potest. nec potest amittere proximum, quem diligit tamquam se ipsum, quia neque in se ipso ea diligit quae oculis subiacent aut ullis aliis corporis sensibus; ergo apud se ipsum habet quem diligit tamquam se ipsum. ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire et illi uelit, quae accidere sibi mala non uult et illi nolit. hanc uoluntatem erga omnes homines seruat; nam erga neminem operandum est malum et dilectio proximi malum non operatur. diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolumus. non enim per se ipsum quisquam hominum inuictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque seruiunt soli sunt liberi;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/21"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 22.24-46","label":"22.24 to 22.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/22.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/22.24"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}