{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 234","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/234.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":378,"text":"Potest ergo fieri, ut aliquis peior sit ethnico et tamen in eo Christi sacramentum non solum sit sed etiam non sit peius quam in homine sancto et iusto. etsi enim, quantum in illo homine est, non eum seruauit, sed animo et uoluntate uiolauit, tamen, quantum ad ipsum attinet sacramentum, et cum contemtore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles ? peiores ergo erant Iudaei, quibus dominus dicit: tolerabilius erit Sodomis in die iudicii quam uobis, et quibus propheta dicit: iustificastis Sodomam, id est: in comparatione uestra Sodoma iustificata est. numquid tamen ideo sacramenta diuina, quae apud Iudaeos erant, talia erant, quales ipsi erant? quae dominus quoque ipse suscepit et ad ea celebranda leprosos, quos mundauerat, misit, et ea Zachariae ministranti angelus astitit eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiauit. haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant et in malis peioribus quam sunt ethnici, quando quidem in malitia Sodomitis praelati sunt, et tamen illa sacramenta erant utrisque integra atque diuina. Nam et ipsi gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam ceterosque perditos mores detestandi essent et, nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi. nam et Paulus apostolus apud Athenienses, cum de deo quaedam diceret, perhibuit testimonium, quod quidam eorum tale aliquid dixerint, quod utique, si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non improbaretur, et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem ethnicos utitur testibus. nam cum de magis loqueretur: tamen, inquit, praecipuus Ostanes et formam ueri dei negat conspici posse et angelos ueros dicit sedi eius assistere. in quo et Plato pari ratione consentit et unum deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit; Hermes quoque Trimegistus unum deum loquitur et eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. si ergo isti uenissent ad percipiendam christianam salutem, non eis utique diceretur: \"hoc malum habetis\" uel: \"falsum habetis\", sed plane merito diceretur: \"hoc uobis, quamuis integrum et uerum, nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam ueniretis\". si ergo in ipsis ethnicis potest aliquid diuinum inueniri recteque approbari, quamuis eis salus adhuc a Christo praestanda sit, non oportet nos ita moueri, etiam si peiores sint haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est uelimus corrigere et quod in eis bonum est Christi nolimus agnoscere.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 233","label":"233","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/233"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 235","label":"235","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/235"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}