{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 237.37-50","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 237.37-50","ref":"237.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/237.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/237.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/237.37.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":275,"text":"omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior, non mole, quia non nisi corporum est moles, sed ui quadam, qua supergreditur omnem phantasiam, quam uolutat animus haustam de sensibus corporis. sed quemadmodum in ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est cum luce inluminantur et feruore uegetantur: sic incorporeae creaturae rationales ipsius creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima caritate, qua omni modo si caruerint, tenebriscent et obduriscent quodam modo. Proinde infideles homines tenebrae sunt. qui per fidem conuersi ad deum quadam praemissa inluminatione lux fiunt; in qua proficiendo si ex fide ad speciem peruenerint, ut id quod credunt etiam prospicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem dei. talibus enim dicit apostolus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. porro diabolus et angeli eius tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores. plus enim ab illa caritate auersi et in suum fastum opstinationemque progressi sunt. et quoniam extremo iudicio dicturus est Christus eis quos ad sinistram discernit: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, his malignis spiritibus coniungendos simulque damnandos dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum eius. huic poenae contrarium est quod bono seruo dicitur: intra in gaudium domini tui, ut, quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. non haec per locorum interualla inani phantasmate cogitanda sunt. localia spatia non occupant nisi corporum moles. non est hoc spiritus uitae, non est hoc anima rationalis, multo minus deus, omnium benignissimus conditor et iustissimus ordinator. uoluntatibus et affectibus ista uel propinquare uel longe fieri uel intrare uel exire dicuntur.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 237.20-36","label":"237.20 to 237.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/237.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/237.20"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 237.51-59","label":"237.51 to 237.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/237.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/237.51"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}