{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 240.14-24","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 240.14-24","ref":"240.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/240.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/240.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/240.14.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":323,"text":"quibus ipsa passio pro baptismo deputata est. sed numquid hoc possumus de apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt, quo baptizarentur,. ut alios etiam baptizauerint? sed non omnia, quae facta sunt, etiam scripta inueniuntur, uerum tamen facta esse ex, ceteris documentis probatur. scriptum est, quando baptizatus est apostolus Paulus, et scriptum non est, quando baptizati sunt apostoli alii; uerum tamen etiam ipsos baptizatos intellegere debemus, quemadmodum scriptum est, quando baptizatae sunt plebes ecclesiarum in Hierusalem et in Samaria; quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus apostoli epistulas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas minime dubitamus propter illam domini sententiam: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum. Vtrumque autem de domino scriptum est, et quia baptizabat plus quam Iohannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli eius, ut intellegeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia maiestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus. ipsius enim erat baptismi sacramentum, ad discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. tunc ergo, quando dicit Iohannes euangelista in euangelio suo: post haec exiit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic morabatur cum eis et baptizabat, tunc paulo post de ipso loquens ait: ut ergo cognouit Iesus, quod audierunt pharisaei, quod Iesus plures discipulos haberet et baptizaret plures quam Iohannes — quamquam Iesus ipse non baptizaret, sed discipuli eius — reliquit Iudaeam terram et abiit iterum in Galilaeam: tunc ergo, quando ab Hierosolymis exiit cum discipulis suis in Iudaeam et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos suos, quos intellegimus iam fuisse baptizatos siue baptismo Iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue, quod magis credibile est, baptismo Christi. neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos seruos, per quos ceteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lauit pedes et petenti Petro, ut non tantum pedes, uerum etiam manus et caput ei lauaret, respondit: qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus;","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 240.1-13","label":"240.1 to 240.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/240.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/240.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 240.25","label":"240.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/240.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/240.25"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}