{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 242.33-40","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 242.33-40","ref":"242.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.33.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":302,"text":"non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere apostolus testis est, ubi ait: inuisibilia enim eius a constitutione Mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus ac diuinitas. ac per hoc, cum eadem trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. anima itaque considerata maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad eius imaginem facta est, si cogitationes nostras et intellegentias non euicerit, sed eius quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intellegentiam, mente atque intellegentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque creatorem intellegendum ipso adiuuante meditemur attollere. si autem in se ipsa deficit sibique succumbit, pia fide contenta sit, quamdiu peregrinatur a domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo, qui potens est, sicut ait apostolus, facere supra quam petimus et intellegimus. Restat itaque, ut ita credamus unius esse substantiae trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa trinitas. ad quam uidendam quantumlibet in hac uita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod uidebimus. cum uero quod in resurrectione promittitur spiritale corpus habere coeperimus, sine illam mente siue mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore uideamus, non tamen per locorum interualla nec in parte minorem, in parte maiorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate uidebimus. Quod uero posuisti in epistula tua, uideri tibi, uel potius quod uidebatur tibi nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque te non posse adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, nquiaquia iustitia\" sicut dicis \"non in se, sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum illam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit\": ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit uitam ipsam non uiuere, qua fit, ut uiuat quidquid non falso dicimus uiuere.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 242.23-32","label":"242.23 to 242.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.23"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 242.41-49","label":"242.41 to 242.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.41"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}