{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 243.1-16","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 243.1-16","ref":"243.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.1.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":283,"text":"Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum aut non esse uerum deum aut non cum patre unum et solum deum aut non uere immortalem, quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. unde sunt illa: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. manifeste enim uerbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: et uerbum caro factum est, propter natiuitatem incarnationis eius, quae facta est in tempore ex uirgine. in eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia, cum dixisset: et deus erat uerbum, hoc erat, inquit, in principio aput deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. neque enim dicit omnia, nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia; et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. omnis enim substantia, quae deus non est, creatura est, et quae creatura non est, deus est. et si non est filius eiusdem substantiae, cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est, et ideo non tantum deus sed et uerus deus. quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: scimus, quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum, ut cognoscamus uerum et simus in uero, filio eius Iesu Christo. hic est uerus deus et uita aeterna. Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolum Paulum: qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 242.50-57","label":"242.50 to 242.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/242.50"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 243.17-25","label":"243.17 to 243.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.17"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}