{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 243.42-54","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 243.42-54","ref":"243.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.42.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":285,"text":"quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. amen. si autem hoc de patre tantummodo intellegi uolunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt, sicut hic dicitur, et omnia per filium, sicut ad Corinthios, ubi ait: et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et sicut in euangelio Iohannis: omnia per ipsum facta sunt? si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium; si autem omnia per patrem et omnia per filium, eadem per patrem quae per filium. aequalis ergo patri est filius et inseparabilis operatio est patris et filii, quia, si uel filium fecit pater, quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt; at omnia per filium facta sunt: ipse igitur factus non est, ut cum patre faceret omnia, quae facta sunt. quamquam nec ab ipso uerbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appellans, sicut alibi: caput autem Christi deus est. Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus, et non creatura. quod si non creatura, non tantum deus — nam et homines dicti sunt dii — sed etiam uerus deus. ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. maxime uero illo loco satis claret, quod spiritus sanctus non sit creatura, ubi iubemur non seruire creaturae, sed creatori, non eo modo, quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece dovXeveiv, sed eo modo, quo tantum deo seruitur, quod est graece hxvquveiv\\\\ unde idololatrae dicuntur qui simulacris eam quae deo debetur exhibent seruitutem.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 243.26-41","label":"243.26 to 243.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.26"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 243.55-67","label":"243.55 to 243.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.55"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}