{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 244","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 244","ref":"244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/244.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":447,"text":"; [His et talibus diuinarum scripturarum testimoniis, quibus, ut dixi, priores copiosius usi expugnauerunt haereticorum tales calumnias uel errores, insinuatur fidei nostrae unitas et aequalitas trinitatis. sed] quia multa in sanctis libris propter incarnationem uerbi dei, quae pro salute nostra reparanda facta est, ut mediator dei et hominum esset homo Christus Iesus, ita dicuntur, ut maiorem filio patrem significent uel etiam apertissime ostendant: errauerunt homines minus diligentes, scrutantes uel intuentes uniuersam seriem scripturarum, et ea quae de Christo Iesu secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam, quae ante incarnationem sempiterna erat et sempiterna est, transferre conati sunt. et illi quidem dicunt minorem esse filium, quam pater est, quia scriptum est ipso domino dicente: pater maior me est. ueritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem filium; quomodo enim non etiam se ipso minor factus est qui semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? neque enim sic accepit formam serui, ut amitteret formam dei, in qua erat aequalis patri. si ergo ita accepta est forma serui, ut non amitteretur forma dei, cum et in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unigenitus dei patris, in forma dei aequalis patri, in forma serui mediator dei et hominum, homo Christus Iesus: quis non intellegat, quod in forma dei etiam ipse se ipso maior est, in forma autem serui etiam se ipso minor est? non itaque immerito scriptura utrumque dicit, et aequalem patri filium et patrem maiorem filio; illud enim propter formam dei, hoc autem propter formam serui sine ulla confusione intellegitur. et haec nobis regula per omnes sanctas scripturas dissoluendae huius quaestionis ex uno capite epistulae Pauli apostoli promitur, ubi manifestius ista distinctio commendatur. ait enim: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo. est ergo dei filius deo patri natura aequalis, habitu minor; in forma enim serui, quam accepit, minor est patre, in forma autem dei, in qua erat etiam antequam hanc acciperet, aequalis est patri. in forma dei uerbum, per quod facta sunt omnia, in forma autem serui factus ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. proinde in forma dei fecit hominem, in forma serui factus est homo. nam si pater tantum sine filio fecisset hominem, non scriptum esset: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. quia forma dei accepit formam serui, utrumque deus, utrumque homo; sed utrumque deus propter accipientem deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conuersum atque mutatum est; nec diuinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse diuinitas, nec creatura in diuinitatem, ut desisteret esse creatura.","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 243.55-67","label":"243.55 to 243.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/243.55"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 245.1-5","label":"245.1 to 245.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/245.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}