{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Excerpta ex Operibus Augustini 245.6-17","citation":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 245.6-17","ref":"245.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/245.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/245.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/245.6.md","author":{"name":"Eugippius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius"},"work":{"title":"Excerpta ex Operibus Augustini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0119.stoa003"},"verse":false,"words":189,"text":"nec quisquam, cum audierit quod ait apostolus: cum autem dixerit, quia omnia subiecta sunt, manifestum, quia praeter eum qui subiecit illi omnia, ita existimet de patre intellegendum, quod subiecerit omnia filio, ut ipsum filium sibi omnia subiecisse non putet; inseparabilis enim est operatio patris et filii. alioquin nec ipse pater sibi subiecit omnia, sed filius ei subiecit, qui ei regnum tradidit et euacuat omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. de filio quippe ista dicta sunt: cum tradiderit, inquit, regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem; ipse enim subiecit qui euacuat. Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum deo et patri, ut adimat sibi; nam et hoc quidam uaniloqui crediderunt. cum enim dicitur tradere regnum deo et patri, non separatur ipse, quia simul cum patre unus deus est. sed diuinarum scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit uerbum, quod positum est, donec; ita namque sequitur: oportet enim illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis, tamquam cum posuerit non sit regnaturus, nec intellegunt ita dictum, sicut est illud: confirmatum est cor eius; non commouebitur, donec uideat super inimicos suos; non enim, cum uiderit, iam commouebitur.]","prev":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 245.1-5","label":"245.1 to 245.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/245.1"},"next":{"citation":"Excerpta ex Operibus Augustini 246.1-14","label":"246.1 to 246.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eugippius/excerpta-ex-operibus-augustini/246.1"},"credit":{"text":"Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini, ed. Pius Knöll. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0119/stoa003/stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}